AVRELIVS PRVDENTIVS CLEMENS

 

LIBER PERISTEPHANON

 

CARMEN XI

 

AD VALERIANUM EPISCOPUM DE PASSIONE HIPPOLYTI BEATISSIMI MARTYRIS

 

Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe
uidimus, o Christi Valeriane sacer.
Incisos tumulis titulos et singula quaeris
nomina: difficile est, ut replicare queam.
Tantos iustorum populos furor inpius hausit,
cum coleret patrios Troia Roma deos.
Plurima litterulis signata sepulcra loquuntur
martyris aut nomen aut epigramma aliquod,
sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas
marmora, quae solum significant numerum.
Quanta uirum iaceant congestis corpora aceruis,
nosse licet, quorum nomina nulla legas.
Sexaginta illic defossas mole sub una
reliquias memini me didicisse hominum,
quorum solus habet conperta uocabula Christus,
utpote quos propriae iunxit amicitiae.
Haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes
rerum apices ueterum per monumenta sequor,
inuenio Hippolytum, qui quondam scisma Nouati
presbiter attigerat nostra sequenda negans,
usque ad martyrii prouectum insigne tulisse
lucida sanguinei praemia supplicii.
Nec mirere senem peruersi dogmatis olim
munere ditatum catholicae fidei.
Cum iam uaesano uictor raperetur ab hoste
exultante anima carnis ad exitium,
plebis amore suae multis comitantibus ibat;
consultus quaenam secta foret melior,
respondit: 'fugite, o miseri, execranda Nouati
scismata, catholicis reddite uos populis!
Vna fides uigeat, prisco quae condita templo est,
quam Paulus retinet quamque cathedra Petri.
Quae docui, docuisse piget: uenerabile martyr
cerno, quod a cultu rebar abesse dei.'
His ubi detorsit laeuo de tramite plebem
monstrauitque sequi, qua uia dextra uocat,
seque ducem recti spretis anfractibus idem
praebuit, erroris qui prius auctor erat,
sistitur insano rectori christicolas tunc
ostia uexanti per Tiberina uiros.
Illo namque die Roma secesserat, ipsos
peste Suburbanos ut quateret populos,
non contentus humum celsae intra moenia Romae
tinguere iustorum caedibus assiduis.
Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam
cerneret eluuie sanguinis affluere,
protulerat rabiem Tyrreni ad litoris oram
quaeque loca aequoreus proxima portus habet.
Inter carnifices et constipata sedebat
officia extructo celsior in solio,
discipulos fidei detestandique rebelles
idolii ardebat dedere perfidiae.
Carcereo crinita situ stare agmina contra
iusserat horrendis excrucianda modis.
Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra
stridere, uirgarum concrepitare fragor,
ungula fixa cauis costarum cratibus altos
pandere secessus et lacerare iecur.
Ac iam lassatis iudex tortoribus ibat
in furias cassa cognitione fremens --
nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus
supplicia, auderet qui uitiare animam --
inde furens quaesitor ait: 'iam, tortor, ab unco
desine, si uana est quaestio, morte agito.
Huic abscide caput, crux istum tollat in auras
uiuentesque oculos offerat alitibus;
hos rape praecipites et uinctos conice in ignem,
sit pyra, quae multos deuoret una reos.
En tibi, quos properes rimosae inponere cumbae
pellere et in medii stagna profunda freti.
Quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor
uexerit et tumidis caesa labarit aquis,
dissociata putrem laxent tabulata carinam
conceptumque bibant undique naufragium.
Squamea caenoso praestabit uentre sepulcrum
belua consumptis cruda cadaueribus.'
Haec persultanti celsum subito ante tribunal
offertur senior nexibus inplicitus.
Stipati circum iuuenes clamore ferebant
ipsum christicolis esse caput populis:
si rorer extinctum propere caput, omnia uulgi
pectora Romanis sponte sacranda deis.
Insolitum leti poscunt genus et noua poenae
inuenta, exemplo quo trepident alii.
Ille supinata residens ceruice: 'quis', inquit,
'dicitur?' adfirmant dicier Hippolytum.
'Ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales
intereatque feris dilaceratus equis.'
Vix haec ille, duo cogunt animalia freni
ignara insueto subdere colla iugo,
non stabulis blandius manu palpata magistri
imperiumque equitis ante subacta pati,
sed campestre uago nuper pecus e grege captum,
quod pauor indomito corde ferinus agit.
Iamque reluctantes sociarant uincula bigas
oraque discordi foedere nexuerant:
temonis uice funis inest, qui terga duorum
diuidit et medius tangit utrumque latus,
deque iugo in longum se post uestigia retro
protendens trahitur transit et ima pedum.
Huius ad extremum, sequitur qua puluere summo
cornipedum refugas orbita trita uias,
crura uiri innectit laqueus nodoque tenaci
adstringit plantas cumque rudente ligat.
Postquam conposito satis instruxere paratu
martyris ad poenam uerbera, uincla, feras,
instigant subitis clamoribus atque flagellis
iliaque infestis perfodiunt stimulis.
Vltima uox audita senis uenerabilis haec est:
'hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam!'
Prorumpunt alacres caecoque errore feruntur,
qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.
Incendit feritas, rapit impetus et fragor urget
nec cursus uolucer mobile sentit onus.
Per siluas, per saxa ruunt, non ripa retardat
fluminis aut torrens oppositus cohibet,
prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt,
prona, fragosa petunt, ardua transiliunt.
Scissa minutatim labefacto corpore frusta
carpit spinigeris stirpibus hyrtus ager.
Pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret,
parte rubent frondes, parte madescit humus.
 

  Exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo
multicolor fucus digerit omne nefas,
picta super tumulum species liquidis uiget umbris
effigians tracti membra cruenta uiri.
Rorantes saxorum apices uidi, optime papa,
purpureasque notas uepribus inpositas.
Docta manus uirides imitando effingere dumos
luserat et minio russeolam saniem.
Cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo
membra per incertos sparsa iacere situs.
Addiderat caros gressu lacrimisque sequentes,
deuia quo fractum semita monstrat iter.
Maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant
inplebantque sinus uisceribus laceris.
Ille caput niueum conplectitur ac reuerendam
canitiem molli confouet in gremio;
hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas
et genua et crurum fragmina nuda legit.
Palliolis etiam bibulae siccantur harenae,
ne quis in infecto puluere ros maneat.
Si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis
insidet, hunc omnem spongia pressa rapit.
Nec iam densa sacro quidquam de corpore silua
obtinet aut plenis fraudat ab exequiis.
Cumque recensetis constaret partibus ille,
corporis integri qui fuerat numerus,
nec purgata aliquid deberent auia toto
ex homine extersis frondibus et scopulis,
metando eligitur tumulo locus, ostia linquunt,
Roma placet, sanctos quae teneat cineres.
Haud procul extremo culta ad pomeria uallo
mersa latebrosis crypta patet foueis.
Huius in occultum gradibus uia prona reflexis
ire per anfractus luce latente docet.
Primas namque fores summo tenus intrat hiatu
inlustratque dies limina uestibuli.
Inde ubi progressu facili nigrescere uisa cst
nox obscura loci per specus ambiguum,
occurrunt celsis inmissa foramina tectis,
quae iaciant claros antra super radios.
Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus
arta sub umbrosis atria porticibus,
at tamen excisi subter caua uiscera montis
crebra terebrato fornice lux penetrat.
Sic datur absentis per subterranea solis
cernere fulgorem luminibusque frui.
Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,
propter ubi adposita est ara dicata deo.
Illa sacramenti donatrix mensa eademque
custos fida sui martyris adposita
seruat ad aeterni spem uindicis ossa sepulcro,
pascit item sanctis Tibricolas dapibus.
Mira loci pietas et prompta precantibus ara
spes hominum placida prosperitate iuuat.
Hic corruptelis animique et corporis aeger
oraui quotiens stratus, opem merui.
Quod laetor reditu, quod re, uenerande sacerdos,
conplecti licitum est, scribo quod haec eadem,
Hippolyto scio me debere, deus cui Christus
posse dedit, quod quis postulet, adnuere.
Ipsa, illas animae exuuias quae continet intus,
aedicula argento fulgurat ex solido.
Praefixit tabulas diues manus aequore leui
candentes, recauum quale nitet speculum,
nec Pariis contenta aditus obducere saxis
addidit ornando clara talenta operi.
Mane salutatum concurritur: omnis adorat
pubis, eunt, redeunt solis adusque obitum.
Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos
permixtim populos religionis amor.
Oscula perspicuo figunt inpressa metallo,
balsama defundunt, fletibus ora rigant.
Iam cum se renouat decursis mensibus annus
natalemque diem passio festa refert,
quanta putas studiis certantibus agmina cogi
quaeue celebrando uota coire deo!
Vrbs augusta suos uomit effunditque Quirites,
una et patricios ambitione pari
Confundit plebeia falanx umbonibus aequis
discrimen procerum praecipitante fide.
Nec minus Albanis acies se candida portis
explicat et longis ducitur ordinibus,
exultant fremitus uariarum hinc inde uiarmn,
indigena et Picens plebs et Etrusca uenit.
Concurrit Samnitis atrox, habitator et altae
Campanus Capuae iamque Nolanus adest,
quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum
pigneribus rapidum carpere gestit iter.
Vix capiunt patuli populorum gaudia campi
haeret et in magnis densa cohors spatiis.
Angustum tantis illud specus esse cateruis
haud dubium est, ampla fauce licet pateat.
Stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum
tunc adeat cultu nobile regifico,
parietibus celsum sublimibus atque superba
maiestate potens muneribusque opulens.
Ordo columnarum geminus laquearia tecti
sustinet auratis suppositus trabibus.
Adduntur graciles tecto breuiore recessus,
qui laterum seriem iugiter exsinuent,
At medios aperit tractus uia latior alti
culminis exsurgens editiore apice.
Fronte sub aduersa gradibus sublime tribunal
tollitur, antistes praedicat unde deum.
Plena laborantes aegre domus accipit undas
artaque confertis aestuat in foribus
maternum pandens gremium, quo condat alumnos
ac foueat fetos adcumulata sinus.
Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma
Idibus Augusti mensis, ut ipsa uocat
prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,
annua festa inter dinumerare uelim.
Crede, salutigeros feret hic uenerantibus ortus
lucis honoratae praemia restituens.
Inter sollemnes Cypriani uel Chelidoni
Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
Sic te pro populo, cuius tibi credita uita est,
orantem Christus audiat omnipotens;
sic tibi de pleno lupus excludatur ouili
agna nec ulla tuum capta gregem minuat;
sic me gramineo remanentem denique campo
sedulus aegrotam pastor ouem referas;
sic, cum lacteolis caulas conpleueris agnis,
raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.
 
 

BIBLIOTECA GONZALO DE BERCEO