| ||
LIBER PERISTEPHANON | ||
CARMEN IIII | ||
HYMNUS IN HONOREM SANCTORUM DECEM ET OCTO MARTYRUM CAESARAUGUSTANORUM | ||
Bis nouem noster populus sub uuo Hoc colunt ciues, uelut ipsa membra | Noster et nostra puer in palestra arte uirtutis fideique oliuo unctus horrendum didicit domare uiribus hostem. Nouerat templo celebres in isto octies partas deciesque palmas, laureis doctus patriis eadem laude cucurrit. Hic et, Encrati, recubant tuarum ossa uirtutum, quibus efferati spiritum mundi, uiolenta uirgo, dedecorasti. Martyrum nulli remanente uita contigit terris habitare nostris, sola tu morti propriae superstes uiuis in orbe. Viuis ac poenae seriem retexis carnis et caesae spolium retentans, taetra quam sulcos habeant amaros uulnera, narras. Barbarus tortor latus omne carpsit, sanguis inpensus, lacerata membra, pectus abscisa patuit papilla corde sub ipso. Iam minus mortis pretium peractae est, quae uenenatos abolens dolores concitam membris tribuit quietem fine soporo. Cruda te longum tenuit cicatrix et diu uenis dolor haesit ardens, dum putrescentes tenuat medullas tabidus umor. Inuidus quamuis obitum supremum persecutoris gladius negarit, plena te, martyr, tamen ut peremptam poena coronat. Vidimus partem iecoris reuulsam ungulis longe iacuisse pressis, mors habet pallens aliquid tuorum te quoque uiua. Hunc nouum nostrae titulum fruendum Caesaraugustae dedit ipse Christus, iuge uiuentis domus ut dicata martyris esset. Ergo ter senis sacra candidatis diues Optato simul et Luperco perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis! Ede Successum, cane Martialem! mors et Vrbani tibi concinatur, Iuliam cantus resonet simulque Quintilianum. Publium pangat chorus et reuoluat, quale Frontonis fuerit tropaeum, quid bonus Felix tulerit, quid acer Caecilianus, quantus, Euoti, tua bells sanguis tinxerit, quantus tua, Primitiue, tum tuos uiuax recolat triumfos laus, Apodemi. Quattuor posthinc superest uirorum nomen extolli renuente metro, quos Saturninos memorat uocalos prisca uetustas. Carminis leges amor aureorum nominum parui facit et loquendi cura de sanctis uitiosa non est nec rudis umquam. Plenus est artis modus adnotatas nominum formas recitare Christo, quas tenet caeli liber explicandus tempore iusto. Octo tunc sanctos recolet decemque angelus coram patre filioque urbis unius regimen tenentes iure sepulcri. Quin ad antiquum numerum trahetur ulna post poenae specimen puella morsque Vincenti, cui sanguis hinc est fons et honoris [additis Gaio -- nee enim silendi -- teque, Crementi, quibus incruentum ferre prouenit decus ex secundo laudis agone. Ambo confessi dominum steterunt acriter contra fremitum latronum, ambo gustarunt leuiter saporem martyriorum]. Haec sub altari sita sempiterno lapsibus nostris ueniam precatur turba, quam seruat procerum creatrix purpureorum. Nos pio fletu, date, perluamus marmorum sulcos, quibus est operta spes, ut absoluam retinaculorum uincla meorum. Sterne te totam generosa sanctis ciuitas mecum tumulis, deinde mox resurgentes animas et artus tota sequeris.
| |