Tam
presentibus quam futuris notum it atque manifestum quod ego Aldefonsus,
Dei gratia rex Castello in Toleti, una cum uxore mea Alienor regina,
libenti animo et voluntate spontanea, vobis omnibus populatoribus de
Faro tam presentibus quam futuris dono et concedo omnem hereditatem
regalem que est in alfoz de Bilivio et Faro exceptis sernis regis, cum
omnibus montibus de Bilivio et de Faro pertinentibus et cum montibus et
hereditate de Vallepierre. Dono etiam vobis et concedo subscriptos
foros in perpetuum, scilicet. 1) Quod omnis miees de Faro nihil merino
pectet, nee in fensad vadat nisi recepto stipendio.
2) Similiter omnis
miles et clericus laicus qua in suo solare collatios habuerit pro eis
nullam pectet fosaderam, et ipsi nihil pectent.
3) Et omnis homo qui
equum habuerit fosaderam non pectet. 4) Et vidua non det hospitium nisi
ultro. 5) Similiter omnis clericus qui in aliquo gradu ordinatus fuerit
non det posada nec fosaderam nec ullam facenderam faciat, et hereditatem
et alia bona, dum sanus fuerit et firmus, cui voluerit asignet et
tribuat. 6) Mando etiam quod annuatim in festo Sancti Michaelis de
unaquaque domo vicini solvant duos solidos de moneta Castelle pro
fossadera et fossado, exceptis clericis et viduis. Et viduus et vidua
nihil pectet, nisi qui habuerit filium aptum ad agriculturam laborantem
cuiuslibet laboris pro quo pectet unum solidum.
7) Et omni qui calumniam
aut rem aliquam ad calumniam pertinentem fecerit, medietatem tantum
calumnie pectet, que inter regem et concilium per medium dividatur,
altera vero medietas calumniato solvetur.
8) Et omnis homo qui aliquem
occiderit prius per concilium non desafiatum, sit proditor; et rex
quantum ille habuerit accipiat, et proin de nullum pectet homicidium
concilium de Faro. 9) Et homo qui alicui mulieri vim fecerit trescentos
solides pectet. 10) Et qui furtum fecerit suspendatur.
11) Et omnis homo
qui cum pectero aliquo ad Farum populare venerit nihil pectet nullumque
extra villam faciat forum. 12) Et quicumque malum vel damnum
populatoribus de Faro fecerit mille solidos pectet et sua hereditas sit
regis. 13) Et nullus populator de Faro in Burgis, nec in Nagera, neque
in Lucronio, neque in aliquo mercato infra has existenti, ullum
portagium neque emendam persolvat.
14) Et si inter milites et
laboratores bolta vel rixa orta fuerit unum habeant forum.
15) Quando
dominus ville ad viIlam venerit non detur ei hospicium nisi pro manu
saionis. 16) Et omnis homo de Faro qui domos et hereditates suas vendera
voluerit vendat, et ubi sibi placuerit pergat.
17) Et nulla testimonia
inter se nisi de suo concilio non recipiatur.
18) Omnis homo qui
mensuram panis vel vini statutam a concilio vel cuiuslibet alterius rei
minoraverit, quindecim solidos pectet.
19) Omnis clericus sive laicus
qui domum suam alicui dare voluerit det eam libere.
20) Et nullus clericus nec laicus nec femina manneriam pectet.
21) Et si aliquis habuerit furnum nihil pectet pro eo. |
|
22) Et omnis homo qui
bestiam per callem duxerit «evas, evas» dicendo, si livorem fecerit,
non pectet. 23) Et alcaldes et
adelantado et saion non sint nisi per unum annum et per manum totius
concilii constituti, et non aliter.
24) Et omnis homo qui ad sennal saionis concilii non venerit pectet
quinque solidos. 25) Et omnis
homo qui ad boltam vicini sui arma traxerit, viginti solidos pectet
concilio. 26) Et omnes milites et
laboratores dent sibi pignora ad invicem in casa cum saione.
27) Et qui super pignora directum non fecerit teneatur casa eius clausa
et sigillata usque dum satisfaciat.
28) Et omnis homo qui primum alterum percusserit pectet, et qui super se
tornaverit non pectet. 29) Et
omnis homo qui ganatum vicini sui prendaverit ipsum ganatum domino suo
duplatum reddat et sexaginta solidos regi et concilio per medium
persolvat. 30) Omnis homo qui
in domo sua vel extra calumniam in suis fecerit cum aliquo de familia
sua nihil proinde palatio persolvat.
31) Omnis homo qui pignora saioni totius concilii abstulerit decem
solidos pectet. 32) Mannero de
Faro qui parentes in villa non habuerit ad quos sua bona pertineant, si
intestatus deceserit, duo clerici et duo laici de sua collatione ipsum
et omnia bona eius recipiant et ecclesie et pontibus et pauperibus vel
ubi eius visum fuerit in eleemosinis per bonam fidem et sine dolo
distribuatur. 33) Et si aliquis
homo vel quelibet res alia veluti bestia vel res aliqua aliquem hominem
occiderit vel ei libores fecerit resque male egerit, detur palatio nisi
eam domlnus suus eam redimere voluerit; et si eam redimere voluerit det
illam merino, et si merinus usque ad novem dies vel antea illam recipere
noluerit deinceps merino non responderat de illa dominus eius nec de
malefacto ab illa re perpetrato.
34) Et omnis homo qui mesium vel vinearum vel bobum vel porcorum custos
fuerit, fossad <er> am non Dectet.
35) Omnes populatores de Faro et eorum familie in ecclesiis et
parroquiis suis de Faro sepeliantur et non in aliis, nisi qui forte sibi
sepulturam eligerit in monasteriis monialium, et qui hoc statutum
infregerit pectet sexaginta solidos quorum medietas regi, altera
concilio excipiatur, tamen clerici et nobiles huic consuetudini non
subiaceant. 36) Alcaldes et
adelantados constituti de Faro a concilio nihil pectent.
37) Et alcaldes decimas omnium calumniarum percipiant et nunquam in
conspectu domini eo presente iudicent.
38) Qui sacramentum iudicio alcaldorum fecerit, pro aliquo errore quod
in verbis sacramenti fecerit non perdat nec vincatur.
39) Omnes populatores de Faro liberas habeant omnes hereditates suas in
omnibus locis regni mei, sed omni foro afincato eant ad Lucronium et ibi
toti litigio finem imponant. Si
quis vero huius mee donationis et concesionis privilegium infringere vel
diminure presumpserit iram Dei omnipotentis plenarie incurrat, et cum
luda Domini traditore penas inferni sustineat, et insuper mille
morabetinos persolvat in cauto, et damnum reddat duplatum.
Facta carta circa Sanctum Stephanum, era millessima
ducentesima vigesima quinta, decimo quinto die mensis Madii.
Ego rex Adefonsus, regnans
in Castella et in Toleto, hanc cartam quam fieri iussi manu mea signo et
roboro. |